monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 9
'Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.' In Editione Vulgata pro benedixit, unxit legimus. Sed sciendum quod error scriptorum Septuaginta Translatoribus non debeat imputari, qui hoc loco cum Hebraica Veritate concordant. Legentes illud, 'Iesu proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines' : Et in alio loco: 'Admirabantur super verbis gratiae eius quae egrediebantur de ore illius' : Et quod 'In potestate habebat sermonem' ; intelligere possumus, quo sensu dictum sit: 'Effusa est gratia in labiis tuis.' Noe invenit gratiam coram Domino in diebus suis, et Moyses, et reliqui Prophetarum. Sed omnis gratiae multitudo in labiis Salvatoris effusa est, quae in brevi tempore totum implevit orbem. Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo. 'A summo coelo egressio eius, et occursus illius usque ad summum eius' . Nam et sancta Maria, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter, plena gratia salutatur . Et Apostolus sciens praedicationem suam, non in eloquentia saeculari, sed in virtute Dei, omnes mundi superasse doctrinas, ait: 'Et sermo meus et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut sit fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei' . Seque ipsum reprehendens, quia dixerat: 'Amplius autem omnibus laboravi:' statim intulit: 'Non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est.' Et rursum: 'Quia gratia eius qui in me est, non fuit vacua' . Proprie autem in Salvatorem verbum effusionis adiungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: 'Effundam de spiritu meo super omnem carnem' . Et, 'caritas Dei diffusa est in cordibus nostris' . Et nota quod omnium quae dicuntur, intelligentiam ad personam referat, qui assumptus ex Maria est: quod propter gratiam labiorum in aeternum benedictus esse dicatur: tale quid et Apostolo praedicante: 'Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit: et dedit illi nomen super omne nomen' . Sicut enim ibi forma servi, passionis iniuria est: et exaltatio nominisque donatio ad Patrem redit; ita hic effusio gratiae et benedictionis in sempiternum, ad eum referenda est, qui potest humiliari, et crescere.